Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 61
Unproofread scanNot analysed yet
Maxime vero omnium in portione specialissime affecta sensus tactus perit, vt nec profundas scarificationes nec incisiones aegri sentiant. Accedit porro ipsius partis tumida eleuatio, quae etiam in proxime ambientem partem se diffundit, eamque tumore afficit. Praeterea, portio corrupta in diffluentem dissoluitur putredinem, suamque consistentiam plane amittit cum graui &cadaueroso foetore nares feriente; quae corruptio mox vlterius subito serpit, &partes circumia centes simili labe inficit. Et quandocunque in parte eiusmodi sphacelata scarificatio, quam, vti dictum est, non sentiunt aegroti, instituitur, ex vulnusculis inflictis non sincerus sanguis, sed ichorosus cruentus humor, ob sanguinem ibi subsistentem coagulatum effluit, cum stigmatibus nigris inter vulnuscula adparentibus. Disserentia Quomodo vero sphacelus a gangraena differat, quibusa gangraena. que signis vterque affectus, multum inter se cognatus dignosci debeat, e re vtique fore duco, vt paucis delibemus atque eruamus. Gangraena est extremus inflammationis gradus, quam, nisi rupta omni mora praesentissimas feramus suppetias, mox sequitur &comitatur partis corruptio, siue sphacelus. Haec autem gangraenam in inflammata parte praesentem praenuntiant: quando coloris floridum, quod in inflammatione adfuit, exstinguitur, deinde dolor &pulsus arteriarum, aegro antea valde sensibilis, finita nondum morbida dispositione remittit; pars antea dura &renitens mollis fit, colore liuida, sensu destituta, &cutis a carne facile seiungitur; sique digitis premitur, in profundum cedit, nec postea resiliendo reuertitur: imo pustulae quoque &vesicae copiosae in partis superficie apparent, quae apertae laticem acrem fundunt, nigredinemque subtus recondunt. §. VII. Verum enim vero, sphacelatio duplici modo, vel ex praecedente gangraena, vel sine ea nascitur.