Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 62
Unproofread scanNot analysed yet
Illa plerumque a causa externa manifesta &violenta originem habet, videlicet a strictiori partis ligatura, dum sanguis post ligaturam non inuenit libere remeandi vias, vel a vehementiori partis contusione, vel a laesione tendinis &nerui, &hinc orta dolorum atrocia: quod accidere solet sanis, vegetis, in vigore aetatis constitutis, sanguineque &viribus plenis Atque hic sphacelus maxime acutus est, &,nisi mature conuenientibus remediis succurratur, hominem celeriter e medio tollit. Altera sphaceli species, quae potissimum a causa interna oritur praeter opinionem sponte emergit, maximeque familiaris est, vt supra innuimus, cachecticis, senibus, scorbuticis, quorum vasa humoribus in putridam corruptionem pronis scatent. Et hoc malum magis est chronicum, non celeriter vitam destruens, sed aliquoties satis diu affligit lentoque gradu interficit. CORNELIVS CELSVS lib. V. cap. XXVI. hanc sphaceli speciem cancri nomine, sed latius patente, describit, ita vt erysipelas, si in vlcus tendit, simul complectatur, adeoque diserte de eius causis &genesi loquitur, vt clarissime pateat, non alium eum proposuisse, quam qui in corpore mali habitus sponte prouenit. §. VIII. Hisce discussis sequitur, vt, quomodo dirum hoc vitium in partibus externis suboriatur, dispiciamus ac clare demonstremus. Iam satis, vt arbitror, ex physiologicis compertum est, vti totius corporis, sic quoque cuiusuis partis vitam, vigorem, &a praesentanea corruptione praeseruationem omniumque functionum integritatem ab humorum vitalium libero &aequabili circuitus successu dependere.