Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 63
Unproofread scanNot analysed yet
Tamdiu enim pars est viua &a corruptione immunis, quamdiu adhuc sanguineus latex singula eius vasa &vascula aequaliter perluit. Sic paralvticorum membra, vtut sensu &motu voluntario priuata adhuc tamen vita frui dicuntur, quoniam vitalis adhuc purpura per illa ipsa fertur &per circulum resoluitur. Proinde vti mors totius corporis; ita etiam certae cuiusdam partis mortificatio a cessante &destructo sanguinis circulo dependet. Hoc enim sublato, crasis sanguinis &mixtio naturalis perit, fluidum a solido separatur, &ob moram particulae sulphureae mobiles subtiliores auolant, motuque intestino fermentatiuo vnio varii generis partium dissoluitur; vnde foetidissima emergit purrilago. Quando enim progressiuus sanguinis motus definit, protinus fluidum aereo-aethereum in sanguine contentum, pariter atque externum incumbens calore suo motum alienum internum seu intestinum inducit, qui texturam &vinculum, quo inter se gaudent partes, destruit; quoniam circularis ille motus vtique praecipuum est naturae instrumentum, quo corpus a putredine seruatur, quo varii generis elementa sanguinem constituentia in intima mixtione &vnione continentur. Quum vero liber ille fluidarum partium motus a solidorum firmitate, robore &vi cordis &vasorum systaltica elastica, cuius beneficio fluidae impelluntur, propelluntur, progrediuntur vnice dependeat; haec autem solidorum vis naturalis &motrix a sanguinis &succi neruosi bene constituti per minima vasa influxu sustentetur: facile patet, causam sphacelationis, si a causa interna fit, potissimum in sanguine eiusque praua constitutione esse quaerendam. In quonam vero laudabilis succorum vitalium ad vitam In quonam haec consistat, &sanitatem custodiendam necessaria constitutio consistat, ostenditur. iam breuiter perquirendum erit. Sanguinem esse humorem non homogeneum, sed ex varii generis particulis, subtilioribus &crassioribus terrestribus &aqueis, salinoque sulphureis oleosis pinguibus conflatum, &,si rite vitalibus praeesse functionibus debeat, ad dulcem blandamque temperiem per intimam harum partium vnionem redigi debere extra omnem dubitationis aleam positum esse existimo.