Latin
CONSPECTVS CAPITVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 7
Unproofread scanNot analysed yet
Gangraenae etiam frequentes sunt scorputicis, potissimum in pedum digitis, quae in eo ab aliis differunt, quod sine causa manifesta &inflammatione inuadant lenteque serpant &tarde iugulent. Haec praecipua ac potissima sunt scorbuti signa &hoc morbo adflictorum symptomata, quae quidem non in omnibus similiter &omnia obseruantur, sed in nonnullis horum adsunt plura in aliis pauciora, in aliis maiora &iterum in aliis mitiora, longius vel breuius tempus durantia. Causa scorPostquam igitur integram &completam affectus nostri buti proxima historiam cum omnibus fere &singulis, quae complicari soconsistit in lent, symptomatibus recensuimus, proximum nunc est, summa succopaulo exquisitius dispicsamus, a quibus causis tam proxima, rum vitaliquam remotioribus, tanquam a fonte, atrox hic morbus cum um corruptiprauis suis effectibus proueniat atque promanet; idque maone. xime hanc ob rationem, quia tam praeseruationis quam curationis momentum, veris morbi causis cognitis, vnice innititur. Nos vero diri istius morbi continentem &proximam causam in summa succorum vitalium impuritate, vitaeque &sanitati infensissima corruptione, iam supra in definitione reposuimus; attamen cum minus adhuc determinatum sit, in quonam labes illa potissimum consistat, vel quomodo oriatur, prauamque indolem suam exserat, operae erit pretium, vt hoc ipsum accuratiori disquisitione eruamus. XI.