Latin
CONSPECTVS CAPITVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 8
Unproofread scanNot analysed yet
Rectam corporis nostri valetudinem, siue functionum eius tam naturalium quam vitalium &animalium integritatem a laudabili humorum vitalium, sanguinis, succi lymphatici, nutritii &neruorum fluidi temperie, mixtione ac crasi eorumque libero &aequabili in omnes corporis partes influxu &circuitu dependere, res in physiologicis certa est &extra Verum enim vero, quum deomnem dubitationem posita. bita temperies ac puritas in eo maxime consistat, vt partes subtiliores, &mobiliores, aqueae aethereae, elasticae, blande sulphureae, cum gelatinosis &tenuioribus mucidis debita proportione inter se mixtae &vnitae sint; crassiores vero, glutinosiores &terrestres variique generis salinae, tartareae, alcalinosulphureae siue biliosae &superfluae aquosae &pingues per congrua, a prouida natura constituta colatoria &emunctoria, vt fere sunt perspirabilis cutis, hepar, renes, intestina, tunicae glandulosae faucium, nasi &bronchiorum, rite eliminentur; iudicatu est facillimum, tum fluidorum vitalium impuritatem, siue Graecorum loquendi idiomate, cacochymiam oriri, quando particulae terrestres, tenaces, sulphureae atque salinae in corpore intus retentae prae dulcibus ac temperatis praedominium obtinent. Hoc loco autem scire expedit, impuram in hoc morbo sanguinis dyscrasiam non semper vnius eiusdemque esse generis, sed pro diuersa excrementitiarum particularum indole permultum differre &varia quoque inducere symptomata. In quibusdam enim subiectis fluida materia valde viscida fixa terrestris salina acida, in aliis biliosa salino alcalino sulphurea scatet ac dominatur; hinc etiam auctores scorbutum vel a caussa frigida vel a calida deriuare solent: nos tertiam adhuc speciem addimus, quae a fluidorum vappescente &in putridam corruptionem vergente dispositione deriuanda est, &haec vtique peioris indolis ac naturae reperitur. §. XII. Putrida corruptio &vappidus humorum status vel eo ipso satis euincitur, quia scorbutus per contagium saepe prosentia in pagatur, &adfectiones omnes, quae contagio inficiunt, puscorbuto evincitur. tridas exhalationes pro causa &fundamento agnoscunt, quae altius penetrando, instar seminii seu fermenti humores iam dispositos, praesertim pingues inquinant &in suam conuertunt naturam: Vnde non mirum esse debet, quod a solo foetore cadauerum, scorbuto exstinctorum ortum huius mali annotaverit SENNERTVS cap. I. &IV. de scorbuto, &sonticas exhalationum scorbuticarum noxas graphice depinxerit CASPARVS HOFFMANNVS de fehribus cap. LVII.