Latin
71.6 to 71.7
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 71.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Prius autem quam sectio peragitur, filum atramento tinctum circumligandum est loco incidendo, qui ad minimum quatuor digitos transuersos esse debet supra carnem emortuam atque corruptam; postea cultro falcato satis acuto cutis &caro musculosa ad os vsque vna sectione est separanda: quo peracto protinus musculi ab osse tam foras, quam intrinsecus, satis amplo tamen spatio sunt seiungendi, quo locus detur serrae, quae satis acuta, ossibus a periostio bene purgatis applicanda &primo fibula, deinde tibia est abscindenda cito satis ac tuto, agilique dexteritate octo vel nouem tractibus, hac adhibita cautela, ne nimio motu &concussione aegroto saeua obueniant mala. Et vbi in pede operatio suscipitur, pes bene est extendendus, ita tamen, vt paulatim ad intra inflexus teneatur, quo ambo ossa aequaliter serra possint praescindi. VIII. Peracta sectione, sanguinis profluuium sistendum, quod variis modis chirurgi praestare solent. Nonnulli, vti PARAEVS in chirurg. lib. 1. cap. 20. &22.