Latin
METHODVS MEDENDI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 72
Unproofread scanNot analysed yet
tenacula vel volsella vasa apprehendunt, acu transfigunt &obducto filo deligant; quoniam tamen arteriae post sectionem breuiores fiunt, &intra carnem se occultant, forcipe non commode possunt teneri, &ad deligationem extrahi: deinde cum ligaturae arteriarum tempus &moram, quam aegri imbecillitas atque defectio raro permittit, requirunt, imo ipsum vinculum, quod ad sanguinis fluxum cohibendum fortiter stringi debet, quandoque arteriae tunicas dissecat, tutius est, a tali modo abstinere. Nonnulli cauterio actuali, seu ferro ignito carnem adurentes fibras vasorum crispant &constringunt, sicque remoram sanguini iniiciunt: quod quidem remedium improbare videtur HORNIVS in microtechne, quia tali cauterisatione crusta gignitur, quae postea decidens nouo sanguinis fluori ansam praebet; attamen, quoniam facillimum &securum est, in illis casibus, vbi mora periculum minatur, vel remedia styptica non ad manus sunt, item vbi corrupti quidpiam remanserit. omnino potest adhiberi. Alii stypticis tam solidis, quam liliquidis, vti sunt vitriolum cyprium, solutio vitrioli albi, quor stypticus Danicus ex alumine, vitriolo, oleo vitrioli &aceto paratus, item puluis stypticus HILDANI &c. sanguinem compescere student: quam methodum etiam nos inprimis laudamus, eodemque fine potissimum &instar omnium caput mortuum vitrioli probe exustum ex mente HEVRNII in commentar. ad HIPPOCRATIS aphorism. commendamus. Quodsi autem compositum desideraretur, ita poterit confici: Rec. boli armen. vncias quatuor, sanguin. dracon. ,aluminis, terrae sigillatae ana vnciam vnam semis, nuc. cupressae, gallar. ana vnciam vnam, capit. mortui vitrioli vncias duas. M. F. puluis. Ex liquidis, quae facilius penetrando sanguini coagulum inducunt omnibus palmam reddit dubiam liquor martis, quem oleum martis dicunt, quod ex capite mortuo florum salis ammoniaci martialium, aeri libero exposito per deliquescentiam emergit, &quouis styptico est praesentius. Imo quoque in leuioribus laesionibus solus spiritus vini omni phlegmate orbatus locum inuenire poterit. Modus autem (Hossm. Syst. T. IV. P. 5.) en Appleuned Iyple lic es.