Latin
CAVTELAE ET MONITA PRACTICA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 77-2
Unproofread scanNot analysed yet
in emortua parte, qua sanam partem vicinam attingit, id fieri debere contendunt, &ita incidendum membrum sanum statuunt, vt aliquid corrupti remaneat, quia tunc minor dolor &minor quoque hamorrhagia pertimescenda esset. At vero, consilium hoc periculosum videtur quoniam malum illud, quod relinquitur, ex facili se multiplicat, sensim obrepit &vlterius inficit. Rectius itaque iudicat, sibique peritissimorum chirurgorum adsensum conciliauit CELSVS Lib. VII. cap. 34. in hunc modum: inter sanam vitiatamque partem incidenda scalpello caro vsque ad os est, sic vt neque contra ipsum articulum id fiat, &potius ex sana parte aliquid exscindatur, quam de aegra aliquid relinquatur. Regula tamen exceptionem patitur in tibia; in qua si sphacelus sit supra malleolos, prope genu praecisio est facienda: quod enim relinquitur frustum, nullum vsum, sed magnum potius incommodum aegro affert, dum ligneo crure ipso vtendum sit, &pars otiosa in posteriora vergat. In brachio tantum conseruetur, quantum commode alligandae &aptandae manui ex metallo confectae sufficit. In pedum manuumque digitis, vt diximus. in articulo id ipsum fieri debet, vbi nerui &tendines incifi sursum attrahuntur &carne obteguntur. VI. Circa opeAd feliciorem operationis successum haec obseruandae rationem sunt cautelae. Primo omnium chirurgus debet cauere, ne exipsam. ponendo instrumenta, timorem aegroto incutiat: noui enim plures panico quasi terrore sic correptos &paene exanimatos. Deinde, nec vacuo stomacho, nec nimis repleto aggredienda res est; quoniam ille saepe molestam accersit syncopen, hic saepe causa est, vt cibus propter agitationem corrumpatur: turius tamen suscipitur horis matutinis quam pomeridianis. Postea, denudatae partes &ossa non diu aeri sunt exponenda, ne hic conglutinationem impediat, &corruptionem nigredinemque ossi inducat. Neque minus post operationem insistendum est remediis internis refocillantibus &alexipharmacis temperatioribus: quo nomine inprimis mixturam, quae ex vino, oculis cancr. aqua cinamomi, melissae, cort. citri, nucistae &paucis theriacae coelestis granis constat, commendare lubet. Denique ad crustae, ve medicamentis, vel ignito ferro inductae a carne resolutionem non properandum est, ne inde profluuium sanguinis denuo proritetur. Quum au tem putredo cessauerit, nec amplius sanguinis profusio metuenda fuerit, ea, quae crustam detrahunt, applicanda sunt.