Latin
CAVTELAE ET MONITA PRACTICA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 78
Unproofread scanNot analysed yet
Et vbi post crustae casum, adhuc inflammatio adest, vnguentum diapompholygos, omissis omnibus calidis &acrioribus, adhibere conuenit. VII. Tandem de symptomatibus operationem subsequentibus, qualia sunt syncope, haemorrhagia, febris inflammatoria cum phrenitide, delirio, &de nouo gangraena &sphacelus, pauca adiicere expediet. Syncope, quae potissimum timori &terrori, nimiaeque sanguinis profusioni debetur, vel in sphacelo a causa interna nato propter malignitatem, liquidum neruorum tenuissimum inquinantem oritur, &saepe sudorem frigidum foetidumque comitem habet, analeptica &alia excitantia requirit, quorum seriem longius hic recensere superuacaneum erit. Si haemorrhagiae, vt facile fit, de nouo repetunt, videndum est, ne aeger multum se commoueat, sternutet, vociferetur, tussiat, aut corpus culcitris multum oneret, vel aliis sanguinem commouentibus vtatur; imo quoque ipsi dormienti semper vigilans adsit minister, qui cuncta obseruet. Neque tamen semper necesse est, vt ad talem haemorrhagiam supprimendam prior admoueatur adparatus, sed tantum aqua frigida inspersa, stuppis cum pulueribus stypticis &,si vires id permittunt, venaesectione in parte opposita tentandum est, an cohiberi possit. Illud autem maxime meretur obseruationem, non solum post grauiores membrorum contusiones, verum etiam post illorum amputationem frequentem narium contingere haemorrhagiam; quae, me iudice, a sanguinis circulatione, ex arteriis in venas non rite procedente deriuanda est. Magna enim arteria vel amputata, vel parte eius ligata &obstructa, necessario sanguis, qui partem emortuam &detruncatam transiret, &per venam reuerteretur, ad alias partes per arterias magno cum impetu ruit &qua data apertura effluit. Hinc optime annotauit HILDANVS lib. de dysent. cap. 1. quod sanguinea dysenteria in iis, quibus membrum aliquod abscissum est, ex eadem causa proueniat. Febris inflammatoria, quae propter sanguinis &feri stasin &corruptionem omnibus grauiter vulneratis iungi solet, iis remediis debet tractari, quae suo loco cum debitis cautelis in medicina hac systematica indicauimus.