Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 83
Unproofread scanNot analysed yet
Nostri aegri pes leuiter vulnerabatur cum modica contusione, &postero die, vbi mouebatur corpus coelo sereno &aestuoso ad locum humidum, horror febrilis cum subsequente calore insigni corripiebat: qualis febris species ad erysipelaceam referri debet, quae arthriticis &podagricis valde est frequens atque solennis, &iuxta CELSVM lib. V. cap. 26. magis perniciosa, si leui vulnerationi superuenit. Testatur enim de copia materiae peccantis, quae hunc motum febrilem excitat: quam etiam exinde iudicare possumus, quia patiens catarrhis imbecillitate ventriculi, soda, flatulentiis &variis caput adfligentibus malis per aliquot continuos menses fuit afflictus, antequam vltimo ad fontium vsum pergeret &loco speratae sanitatis tantam calamitatem reportaret. Hanc febrem erysipelaceam vtroque tempore passus est generosus aegrotus; sed in posteriore morbo insignis rubedo fuit in vtroque latere cruris inferioris. Gangraenam hanc fuisse, euentus docuit, sed admodum segnem &lentam, qualis a causa interna, ex ingenti humorum impuritate, sine sensibili dolore, oriri solet. Huius generis exempla videri possunt apud DoDONAEVM medicinal. observ. 30. 33. &37. His a Dodonaeo notatis adiicere possumus EVGALENI obseruationes, qui pag. 125. in medium affert senem supra septuagenarium, longa moestitia consumtum, in quo vulneratio pedis simul ac semel a pustula leui incipiebat sine praecedente dolore, inflammatione vel febre, &per duodecim hebdomades serpendo tandem interfecit. Apud eundem auctorem videre licet plures historias eorum, qui vlcera gangraenosa &sensim emorientia sine dolore habuerunt. Quod etiam PAVL. BARBETTE in sua chirurgia annotauit, vbi recte meminit, si ex scorbuto sphacelus post maculas subnigras oriatur, partis stuporem &tandem mortificationem sine vllo dolore succedere.