Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 84
Unproofread scanNot analysed yet
Denique quod in nostro aegro corruptio longius ad vicinas partes diffusa fuerit, id mea quidem sententia factum est, quod nerui ac tendines copiosius in extrema pedis parte concurrunt, qui subtilissimo fluido, quod a cerebro ad ipsos influit, orbati, quam facile labem vlterius serpentem suscipiunt. In curatione allobaratum fuit, ne gangraenosa corruptio vlterius propagaretur, sed id quod iam corruptum, a sano discederet. Erat ad compescendam putredinem celeri &efficaci auxilio opus, quod ex voto attulit spiritus vini optime rectificatus, balsamica &longe penetrante virtute olei caryophyllorum non adulterati imbutus. Interne ex medicamentis roborantibus, putredini resistentibus, &quae simul transpirationem promouent, ad meliorem externorum operationem balsamum nostrum liquidum, ex praestantissimis &puris oleis neruinis cephalicis, cum spirituoso vehiculo maritatis constans. fuit exhibitum; quod medicamentum neruoso generi amicissimum viribusque roborandis aptissimum corruptioni humorum vlteriori non modo resistit, sed &circulationem sanguinis, sub qua sordium putridarum mediante transpiratione fit excretio, promtiorem efficit. Haud dissimili virtute etiam bezoardici pulueres, qui ex diaphoreticis fixis cum refracta dosi nitri &camphorae remixtis conflati sunt, splendere solent. Ex alimentis pauciora oblata sunt, sed digestu &in chylum redactu facillima: impura enim corpora quo magis nutriuntur, eo magis laeduntur. Concessus etiam fuit vini rhenani generosi veteris ad vires collapsas restituendas haustus. Puichre enim CELSVS lib. V. cap. 26. de praesenti affectu monuit: praecipue in hoc casu petendum non a medicamentis solum, sed etiam a victus ratione praesidium est. Praeter haec, locus sphacelatus a mortua carne &reliquis corruptis partibus eodem externo remedio liberatus est, quo putredinis vis fuit infracta; nisi quod balsamo Peruuiano &aliquibus extractis vulnerariis fuerit temperatum eo fine, vt leniora haec &ex parte emollientia fibrarum semi corruptarum resolutionem &separationem adiuuarent.