Latin
OBSERVATIO. II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 85-2
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO. II. Sphacelatio a Vir sexaginta annorum, obesus sanguineque &succis valdiuturno de turgidus, ob robustiorem corporis constitutionem nunmoerore. quam fere grauiter per omnem aetatem aegrotauit; nisi quod iam per aliquot annos a vita nimis sedentaria vinique Rhenani largiori potu varia expertus fuerit pathemata hypochondriaca, quibus abigendis aliquoties thermis vsus est Carolinis venamque secandam praebuit. Interim cum neglecta per biennium thermarum potatione omissaque venae sectione praeter spem omnium a suo, quo fungebatur, officio remoueretur, graui inde terrore ac moerore diu affectus in pollice pedis dextri pustulam accepit rubram &dolentem, quam parum attendens barbitonsori ostendit, qui praeter solum emplastrum, loco dolenti apponendum nihil prorsus adhibuit. Hic vero cum altero die rediens totam partem affectam nigro colore tinctam &superne vesicula obductam inuenit, hacque discissa carnem subiacentem doloris plane expertem deprehendit, dato emplastro cataplasma superimposuit, sed uine effectu.