Latin
OBSERVATIO. II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 86
Unproofread scanNot analysed yet
Accessitus postea medicus aliusque chirurgus, varia applicuerunt remedia, quae tamen vlteriorem sphacelosae corruptionis progressum prohibere non potuerunt, vt potius corruptela, vlterius serpendo non modo totum pollicem, sed &reliquos pedis digitos eadem labe infecerit, omnique sensu &motu priuauerit. Rebus itaque tam misere constitutis duos exscinderunt digitos, partique mortuae vnguenta illinerunt digestiua, ea spe, vt facta suppuratione eo melius mortua a viuis possint separari, partibus vero adiacentibus praeter spirituosa imposuerunt cataplasmata; sed ne his quidem omnibus quidquam praestiterunt. Tandem &ego in re tam ardua &periculi plenissima adscitus primo omnium digitis emortuis a parte sana resecatis non affectae tantum parti, sed toti pedi immediate applicandum curaui hoc epithema spirituosum; Rec. spiritus vini rectif. vnc. duas, camphorae drachmas duas, essent. scordii, myrrhae, spiritus salis ammon. anatica portione drachmas tres, florum salis ammon. martial. drachmam vnam. Huic superadditum fuit emplastrum opodeldoch &cataplasma, cuius parandi modum supra in ipsa medendi methodo praescripsimus. Ex internis remediis commendaui pulueres diaphoretico-nitrosos, camphora remixtos, nec non mixturam analepticam putredini resistentem, quam pariter superiori loco innuimus, per vices hauriendam; idque tam felici successu, vt secuta fuerit suppuratio optimum in sphacelo signum. Nihilo tamen minus, quum remotis hisce remediis, me inscio alia fuerint substituta, accidit proh dolor, vt aucta debilitate &anxietate, grauique terrore aeger animam non multo post exterrore superueniente, spirauerit.