Latin
CONSPECTVS CAPITVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 9
Unproofread scanNot analysed yet
Si quis, inquit, statim a morbo exstinctus fuerit, nihil periculi subest, sed postquam putredo cadaueris succedere solet, procul hinc abesse debent sodales, nisi eadem velint labe contaminari. Et quid multa? ingens illa, quae sponte oritur lassitudo, artuum languor ac impotentia, magna virium ad lypothymiam vsque prostratio, pulsus arteriarum debiles ac languidi, pessimi sudoris &vrinae foetores, &tam facilis tamque promta partium extremarum sine praegressa externa causa, sphacelatio, satis clare ac manifeste summam sanguinis, &succi nutritii corruptelam patefaciunt. XIII. ad genuinam symptomatum scorbu- Caussa mediVerum enim vero, ticis inhaerentium causam explicandam, non deprauata solum ata consistit planeque aliena humorum indoles sufficit, sed aliud adhuc moin fluidi à somentum, videlicet destructa elementi fluidi cum solido in sansecessiolido guine unio requiritur, quam ex pluribus cum scorbuto coniunne. ctis phaenomenis non obscure licet colligere. Maxime vero omnium hanc fluidi a solido, eoque grauiori elemento separationem inter alia satis docere possunt fluxiones sanguinis aquosi, quae per nares, gingiuas &aluum contingere solent; neque minus, quod in partibus extremis, vt facie, labiis ac cruribus, vasorum oscula nonnunquam se aperiant, &sanguineum laticem fundant. His demum accedunt saliuationes, vrinae &sudores copiosi, scorbuticis frequentissimi, qui nimiam seri a sanguine crassiori secessionem similiter abunde decla(Hossm. Syst. T. IV. P. 5.) declarant; cum contra dolores vagi ac inconstantes ex vna in alteram partem transeuntes, insignem seri impuri tenuitatem &subtilem acrimoniam produnt.