Latin
OBSERVATIO IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 90
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO IV. Militiae praefectus, quadraginta &aliquot annorum, robustus in inferiori spinalis medullae parte globulo plumbeo percussus quoad truncum ventremque inferiorem, vt &pedes totus reddebatur paralyticus, omnique sensu &motu priuatus. Non adeo multo post musculi ani sat vasti glutaei, quibus nullus inerat sensus, ad magnam superficiem corripiebantur putreLatissime dine, colore nigricante &cadaueroso foetore. serpente hac putredinis labe commendabatur carnis omnis emortuae excisio, &aliquot huius carnis librae sine vllo dolore vsque ad ossis acetabulum excidebantur; dumque caro florida appareret, ab aeris accessu probe defendebatur stuphis linimento balsamico imbutis, quod ex terebinthina, myrrha, mastiche, olibano, balsamo Peruuiano, oleo lumbricorum terrestrium &spiritu vini camphorato constabat. Interne exputredini resistentia, &maxima admirahibebantur remedia quod ingens haec cauitas intra quinque tione dignum erat hebdomadum spatium tota iterum carne fuerit reclusa. EPICRISIS. Quae in nostro aegroto contigit sphacelosa musculorum glutaeorum corruptio, non aliunde est deriuanda, quam quod influxus liquidi neruorum tenuissimi in has partes fuerit interceptus. Causam tam inopinatae in corpore sano catastrophes praebuit vulnus sclopetarium, quod inferiorem medullae spinalis regionem valde laesit, &denegato ibi liberiori spirituum motu paralysin induxit, quae se ad omnes partes, a laesa hac portione excurrentes extendit, ipsasque simili mouendi impotentia affecit.