Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 89
Unproofread scanNot analysed yet
2) Dein etiam hac morbi historia confirmamur, senibus maxime tales sanguinis &humorum stagnationes esse familiares, qui ob plenum crassumque victum &exercitationem corporis omissam multis impuris, viscidis &difficulter mobilibus succis scatent. Neque minus partes extremae tendinosae prae aliis ad talem labem concipiendam sunt dispositae, quia in ipsis, ceu a corde remotissimis plerumque tardior solet esse fluidorum circuitus. Quod autem febris iungatur, haec videtur esse ratio, quoniam particulae malignae indolis putridae a venis vasculisque lymphaticis resorptae, cum sanguine communicantur, cuius totam massam inquinant &,nisi cito remediis, sordium malignarum exspirationem promouentibus internis succuramus, in eundem putredinosum motum coniiciunt. 3) Digiti articulum, tanquam partem emortuam &viuis non amplius adnumerandam resecandum curauimus, ne Et notabile est, putredo ad proximas regiones pertingat. ipsam naturam emortui a viuo &sano separationem indicare, quod non modo exinde apparet, quod circulus ruber exquisiti sensus inter sanam atque mortuam carnem, &materia albicans puris spissioris instar emergat, verum etiam integra saepius membra, quod mirabile videtur, a corpore seiungantur. Sic integrum brachium, sine vitae periculo, solius naturae beneficio separatum legitur in THOM. BARTHOLINI bistor. anatom. 69. cent. 1. &5. histor. 63. item in CATTIER observ. 13. Memorabilis quoque est casus, cuius mentionem facit NICOL. TVLPIVS lib. 4. observ. 51. de consule septuagenario, qui tibia laborauit adeo corrupta, vt medicus &chirurgus eius exstirpationem, ceu vnicum vitam conseruandi remedium commendauerint: quibus tamen monitis cum parere negauit vir imperio adsuetus, sed misere perire maluit; factum est, vt tendinibus ac neruis ob diutinam moram ab acri pure erosis, totus (Hossm. Syst. T. IV. P. 5.) totus pes vitiatus sedibus suis exciderit, &aeger vitam reportauerit.