Latin
CAPVT III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 97
Unproofread scanNot analysed yet
Purpuram scorbuti esse progeniem, supra quidem innuiCausa materialis vtrimus; longe tamen clarius haec elucescet veritas, si vtriusque usque purpupurpurae causam materialem, quae pariter ac in ipso scorbuto ra generatim sanguinis dyscrasia nititur, consideratius perpendimus. Nos indicatur. autem in illa designanda a vero non abludere videmur, si dixerimus: purpuram &rubram; a sero impuro salso, acri, sulphureo, excrementitio; albam vero &acutam miliarem, a lympha &succo nutritio ad acido-vappidam putridam naturam accedente, suboriri. Diuersae enim naturae &discrepantis indolis ambo hi corporis nostri succi sunt. Videlicet serum dicitur, admixtus ille sanguini humor, qui plurimis salinis ac mucidis partibus, per innumera emunctoria &colatoria, tum segregandis, tum eliminandis, refertus, consistentiae tantisper spissioris ac varii coloris est atque saporis. Lympha autem est pellucidus, insipidus &purus liquor, cuius subtilior pars fluidi cerebri, medullae spinalis &neruorum, nec non liquoris genitalis materiam praebet; gelatinosa vero solidis omnis generis partibus in nutrimentum cedit, &tenuior aquea per lymphatica vasa ministerio valuularum &glandularum conglobatarum, ad fontem purpurae vitalis, cor, regreditur, ibique cum partibus sanguinis dulcioribus aereoelasticis rursus nuptus &quasi de nouo animatus, vnacum illo quoquouersus amandatur, suisque inseruit vsibus. Hinc desciscentibus his a naturali sua indole, quilibet illorum peculiarem suscipit corruptionem, ex qua differens postmodum morbi emergit genius, diuersa symptomatum vehementia, &majus vel minus periculum. (Hossm. Syst. T. IV. P. 5.) §. XII. Quod vero in purpura alba, lympha acore infecta sit, plura sunt, quae id confirmant. Inprimis redundans in lymphae &sanguinis massa acidum, ex nimia seri secessione huic morbo solenni, &tantum non essentiali, dilucide patescit.