Latin
CAPVT III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 98
Unproofread scanNot analysed yet
Ea enim acidi vis atque facultas est, vt sanguini insinuatum, eius partes crassiores in coagulum mittat ac seri secessum faciat, quo fit, vt sudores largissimi erumpant, vrinae tenues &copiosae fluant, vel etiam saliuationes, aut aquosae per aluum deiectiones, oboriantur. §. XIII. His suppositis, nostrum iam erit, vt clarius exponamus, quam ob caussam purpura alba maxime puerperis infesta, &plerumque maligna sit. Quemadmodum vero in genere omnes ii, qui lymphaticos &aquosos humores redundantius in corpore alunt, vti sunt foeminarum plurimae, acidae potius patent humorum vappescentiae, quam salino-sulphureae corruptioni, &hanc ob rationem purpuram potissimum albam nanciscuntur: ita de miliaris huius febris in puerperis frequentia hanc ex vero interponendam esse sententiam putamus. Scilicet, in grauidarum vtero, sanguinis tam progressus, quam regressus, ob nimium eo appulsum &vasorum distensionem, vaide languidus, tardus &difficilis est; vnde subsistente ibi diutius sanguine, lymphaticus humor, in vasa ipsi vehendo dicata, magna copia secedit, &in horum diuerticulis quasi incarceratus haerens, ex longiori mora vappescit, corrumpitur &acorem contrahit, partibus subtilioribus spirituosis, quae optimae mixtionis sunt conseruatrices, auolantibus. Quandocunque igitur enixo foetu vterus concidit, iterumque coarctatur, neque squalidus lymphaticus humor cum sanguine faeculento effunditur &expurgatur, accedente ordinario tertio puerperii die motu febrili, Germanis, das Milch- Fieber, in vasa maiora is reprimitur ipsique cordi infunditur, ex quo, maligni instar fermenti, per corpus diffunditur &serpit, totamque sanguinis &lymphae, tam nutritiae, quam neruorum, massam inficit atque inquinat. XIV. Si vero impuritas &dyscrasia seri &sanguinis salsa acris Rubra in pusulphurea peccat, symptomata non adeo exitialia vrgent, erperis tam maligna non sed efflorescentiae magis sunt chronicae, facies inflata &coloraest.