Latin
CAPVT III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 99
Unproofread scanNot analysed yet
tior, oculi scintillantes, maior pruritus, ardor &punctura in cute est, neque tanta inquietudo &anxietas spirandique angustia affligit, &maior salutis spes affulget; nisi demum ipsi alba superueniat, vel rubra in albam mutetur, quod saepiuscule ex malo regimine, vel medicatione peruersa, vel etiam accedentibus grauioribus animi affectibus, contingit, dum superabundans lympha corrumpitur, &tandem sub ipsa febre &intestina calida partium motione, spirituosae, tenues, sulphureae partes auolant, relictis crassioribus acetosis vappidis. XV. Vlterius, si paullo propius spectemus originem &indolem Causa matemateriae, quae purpuram facit minus periculosam; eandem potisrialis purpusimum a partibus salino-sulphureis acribus seri, quod non per ra chronicae emunctoria, maxime cutis colatorium, eiicitur, sed remanet specialius &deteriorem naturam calido motu intestino induit, deritractatur. uandam esse censemus: idque plures ob rationes. Id enim experientia, optima rerum magistra subinde docuit, quod chronica purpura maxime eos inuadere soleat, qui sanguinis impuri copiam alunt, vt scorbuticos, senes, feminas, quae menstrui, &viros, qui haemorrhoidalis fluxus defectu laborant diaeta salsa, vinosa, cereuisiis crassioribus &tabaci fumo delectantur, &habitu corporis laxiore praediti, vitam agunt motus expertem. Deinde caussa mali nuius vtplurimum est perspiratio subito cohibita &cum ea repressae sordes, siue ab aura frigidiori poros comprimente, siue a potu nimis refrigerato, aut repentino incusso terrore. Nam nota sunt nobis exempla, quod ingesta corpori, nimio sudore diffluenti, frigido intemperantius haustu, tandem grauissimorum subsequentium symptomatum choragium in eruptionem purpuratam exierit. Nouimus etiam plures, qui exaestuatum prius in lecto, vel solis sub itinere ardore, aut etiam sicco in casis salariis balneo, corpus aurae frigidiori, ex boreali plaga spiranti exposuerant, eadem tentati sunt.