Latin
iii
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 iii
Unproofread scanNot analysed yet
N! exhibeo iam Tibi, B. L. octauum medicinae systematicae tomum, in quo vitiorum externam corporis superficiem adfligentium rationalem pathologiam, solidamque huic superstructam therapiam ex genuinis principiis medico-chirurgicis perspicue traditam inuenies. Nam mihi cum prudentioribus omnis aeui medicis rata semper ac firma fuit sententia, nobilissimam eamque vetustissimam artis salutaris partem, quae chirurgica nominatur &saluberrima externis humani corporis languoribus medendi praecepta tradit, medico cum saude res suas peragenti scitu esse summe necessariam, sine cuius notitia neminem puto vel satis occurrere, vel rite mederi omnibus morbis posse.