Latin
iv
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 iv
Unproofread scanNot analysed yet
Equidem non ignoro, &olim fuisse, &adhuc esse ex medicis plurimos, qui, artem illam, quae manu sanat, remediorum que externorum pro vario scopo applicationem docet, ad disciplinam medicam directe pertinere negant; at vero hi certe non intelligunt, totum hominem tum quoad internas, tum etiam externas partes medicinae obiectum esse, tamque mirabilem has ipsas intercedere harmoniam, vt vitium, quod extrinsecus conspicitur, ex interioribus saepissime oboriatur, partiumque externa rum laesio e contrario internas facile vitiose adficiat. Accedit, quod vitia, quae externis infesta partibus manualem operam exigunt, plerumque etiam interioribus communia sint, vt ferè in inflammationibus, tumoribus, apostematibus, scirrhis, exulcerationibus, humorumque extrauasationibus videre licet, quibus certe non sola internorum medela, sed maxime etiam prudenti externorum ope succurrere expedit; quae tamen pro diuersa corporum natura, pro causarum morbi, aliarumque circumstantiarum differentia mirum in modum variat, maximamque prudentiam requi1OOG quirit. Vnde satis elucet, nec medicinam a chirurgia, nec saniorem chirurgiam a medicina, principiis anatomico-physicis &mechanicis fundata tuto posse seiungi.