Latin · Elegiac couplet
LIBER MISCELLANEORUM., LITTERAE AD FRATREM, NOMINE ALIENO SCRIPTAE., lines 1.24.1-1.24.40
Friedrich Otto Mencke, Carmina 1.24.1-40
Unproofread scanNot analysed yet
Frater! et o nostrae pars iucundissima vitae,
Frater! et o si qui dulcius esse potest!
Frater! at ingenui cur non mihi testis amoris,
Una Tuis manibus littera scripta, venit?
Integer est annus, quo non mihi venerat unus,
Quam colis heu nimium, nuntius inde domo.
Talia num meritis solvuntur praemia nostris?
Haecne meus tandem munera captat amor?
Arma Tibi num forte gero nocitura? measve
Guttula per venas proditor ulla fluit?
Si quid habes, profer; si sim reus, ipse fatebor;
Sin minus, at memorem Te decet esse mei.
Num vitae insidias struxi? Mala toxica quondam
Infaustis manibus sunt Tibi mixta meis?
Iratus num forsan avus Tibi factus? Et ipse
Per me propensus desiit esse pater?
Aut, tua quod genitrix in Te se nuper acerbam
Gesserit, an culpam me penes esse putas?
Haec, fateor, nimium de Te male sensit; at horum
Non dux, non autor, non ego suasor eram.
Circumstant alii, quos fames torquet et urget,
Uno qui nummo crimina mille sciant.
Cottidie nova quaeque ferunt mendacia matri,
Vixque, ea cum referunt, sufficit una dies.
Atque, his cum placeat pasci de pane parentum,
Et iuvet, esse suis faucibus ista diu;
Se misere semper torquent, ne fabula desit,
Desit et ingeniis ad mala verba nihil.
Hos homines fugio, timui quoque semper, et inde
Optavi a nostris aedibus esse procul.
Sed vereor, ne vana mihi sint vota, nec umquam
Exulet e nostra turba scelesta domo.
Iam nimis infixa est; nimio iam robore constat;
Latius et, vereor, ne mala pestis eat.
Hactenus in nostrum torserunt spicula pectus,
Fortius at posthac, et nova tela dabunt.
Nec moveare tamen, nec, si Tibi conscius aequi,
Nunc flectas aliter, quam stetit ante, pedem.
Crede mihi, melius tales vix torseris hostes,
Quam Tibi, si, curae, dixeris, esse parum.