Latin
LIBER MISCELLANEORUM., LITTERAE AD FRATREM, NOMINE ALIENO SCRIPTAE., lines 1.24.41-1.24.82
Friedrich Otto Mencke, Carmina 1.24.41-82
Unproofread scanNot analysed yet
Sic ego iam dudum feci, nec paenitet artis,
Atque scias hostes conticuisse meos.
Quae mutare nequis, Tibi provida, collige, fata
Ut ferres, humeris imposuisse Tuis.
Exspectanda tamen simul est Tibi laetior aetas,
Olim, quo possis vincere, tempus erit.
Dum vivit mater, nos et dum vivimus ipsi,
Semper, qui nobis insidietur, erit.
Te Tua mater amat, timet hinc hinc anxia cunctor,
Quicquid amoris habet, num mereare, rogat.
Est quoque nonnumquam vitium scribentis, et, ira
Dum fervet calamus, nil putat ipsa minus.
Quo fuerat quondam, nunc est quoque mater amore,
Nec nunc, quod dederat, lac Tibi dulce negat.
Iam quoque, si placeat dapibus gaudere paratis,
Ubera, ne sitias, turgida mater habet.
Sit tamen, interdum quod complectatur amore
Mater filiolum frigidiore suum;
Sit, nihil interdum nummorum mittat et auri,
Cumque pater dederit munera, dente fremat;
Terribilemque Stygem, dirumque Acheronta, lacessat.
Et poscat capiti funera mille Tuo;
Nil ego deliqui, nil me culpabis, et illi,
Scis bene, consilio non opus esse meo.
Crede, mihi meliora parum sunt tempora; saepe
Fabula de corio luditur ista meo.
Ista tamen patiente mihi sunt mente ferenda,
Multaque cum possim dicere, dico nihil.
Dumque mea virtute tegor, contemno minarum
Fulmina, fortunae non nocitura meae.
Ergo quid horrendi patravi criminis umquam?
Quaeve Tibi manibus sunt mala structa meis?
Nil ego, nil memini, nec Te meminisse putarim,
Nec puto, de nostra Te dubitare fide.
Hunc etenim infausto finxerunt sidere Parcae,
Cui sedet a propria mens aliena domo.
Sic igitur quae causa subest? Quae pondera rerum
Te prohibent fratris iam meminisse Tui?
Scribere non possum, sunt multa negotia, dicis?
Una mihi fuerit littera scripta satis.
Una, precor, quantum Tibi littera temporis aufert?
Ipse, puto, novisti, quod precor, esse parum.