Latin · Dactylic hexameter
LIBER MISCELLANEORUM., GRATULATIO AD PERILLUSTREM EXCELLENTISSIMUMQUE DOMINUM CHRISTIANUM DE LOSS, lines 1.7.1-1.7.50
Friedrich Otto Mencke, Carmina 1.7.1-50
Unproofread scanNot analysed yet
Nempe sibi rata nostra tamen Di vota precesque
Esse iubent, atque illa suo venit aurea tandem
Igne dies, totiensque mihi, totiensque Camenis
Optatum iam tempus adest, quo turpe pudoris
Excutiens cervice iugum, somnisque profundis,
Et tenebris emersa suis, et libera volvens
Lumina, et ingentes alto sub pectore flammas
Intus alens, compto Tibi nostra eat obvia vultu,
Seque ferat Tibi Musa sacram, sidusque iubarque
Contemplata Tuum stupeat, supetisque locatum
Sedibus, et tota Tibi dum nitet ignea fronte
Purpura, Te pulchro supplex veneretur in ostro,
Et sumptis, quae sponte solent Tua reddere facta
Pulastae, resonantque Tuum memorabile nomen,
Te citharis plectrique canat, laurique recentis
Frondibus ipsa Tuas gratum et spirantis odorem
Officiosa comas sertis circumdet amomi.
Hactenus illa Tuae praeclarae conscia laudis,
Quaeque Tibi dudum comes ivit, ovansque laborum
Certaque sectatrix aderat, supremaque Tecum
Culmina conscendit, nec falso maxima quaeque
Augurio patriis ostenderat omina terris,
Longinquas Te fama tulit pennata per urbes,
Praecipitique tulit Te mille per ora volatu,
Teque virum cecinit, quo non praestantior alter,
Quo melior maiorque animo et felicibus ausis
Non caput extulerit, non gente sit editus ulla,
Non sit vicinis, non nostris, visus in agris,
Qui magnum, dum surgat, opus meditetur, et almae
Saxoniae aeternos olim portendat honores,
Et summi, quo posse regi non ultima laus est,
Sceptra suis reddat factis mage splendida Regis,
Nobilitetque magis, praeque omnibus altior unus
Exeat, atque sui sit maxima gloria saecli,
Quo patriae crescente salus splendorque decusque
Crescat, et artifici nuper super aethera ducti
Heroum dextra, nova nec mentita colonis
Spes veniat Pindi, viridique Heliconia flore
Atque hederis vestita novis, et gramine picta
Purpureo, niteant, et cultis rura viretis,
Quem Clariis residens domibus, Iovis ipsa propago,
Cynthius aeterno iunctum sibi foedere stantis
Imperii socium sceptrique adsciscat Apollo,
Et patula complexa manu bona turba sororum
Pieridum multis e milibus eligat unum,
Et cupiat poscatque, ducem, venturaque Tecum
Otia praecipiens animo, secumque revolvens,
Ipsa sibi putet esse patrem, et mitissima dantem
Iura colat, videatque suos animosius hostes,
Si quis erit, sortis superantem more leonis.