Latin · Dactylic hexameter
LIBER MISCELLANEORUM., GRATULATIO AD PERILLUSTREM EXCELLENTISSIMUMQUE DOMINUM CHRISTIANUM DE LOSS, lines 1.7.51-1.7.103
Friedrich Otto Mencke, Carmina 1.7.51-103
Unproofread scanNot analysed yet
Talia multa, suum quibus omen inesse suumque
Prodigium voluere Dii, quaeque illa refulgens
Prodidit, effusis pulchro dum germine gemmis
Succrevit valido surgens Tibi robore, virtus,
De Te fama loquens, maioraque multa vetustis
De LOSIAE meritis gentis, quos illa parentes,
Quos olim numerarit avos, quantusque sit illis
Partus honor, quantumque decus, quas gesserit olim
Forti quisque manu palmas, quas fronte coronas,
Magnificis memorans dictis, et singula pleno
Ore sonans, atque has atque illas garrula circum
Exspatiata plagas, omnemque his vocibus implens
Saxoniam, nostras non ultima venit ad aures,
Et citharas stetit ante meas, subitisque perurit
Ignibus atque Tua mihi mulcet imagine pectus,
Dumque meae videt esse etiam sua plectra Camenae,
Quaeque sciat resonis numeros intendere nervis,
Esse manum, et, placido qui se mihi saepe canenti
Det socium vultu, et viridi me forte sub umbra
Maeonium raucis modulantem carmen avenis
Audiat, esse Deum, me protinus ipsa meamque
Increpat Euterpen, LOSIUM quod rustica nondum
Fistula cantarit nomen, quo sanctius esse
Haud aliquod poterat, nec Tu, quem publica plebis
Vota canunt, iunctique suis, Tua cura, poetae
Carminibus celebrant, Plissaeque loquacis alumni,
Atque huic contigni quos littora vasta colonos
Albis habent, meritis crines cinxere coronis,
Videris ulla Tuis nostra superaddita dextra
Tura focis, nec sis mihi rite vocatus Apollo,
Quem fore Te, dudum pulchris faustisque notatis
Astrorum flammis, exploratoque volantum
Alituum cantu, non unus senserat augur,
Et poteram, modo scire aliquid mihi fata dedissent,
Forsitan ipse meis etiam praedicere Musis.
Ergo, ubi prima Tuas tantarum nuntia rerum
Me docuit numerare Dea et cognoscere laudes,
Quaeque die memorato hominum vulgataque linguis,
Et fuerant cantata diu, mihi (turpe relatu)
Nota fuisse parum, vidi, paene hactenus uni;
Sollicitus subitusque mihi rubor occupat ora,
Atque meis stetit ira genis suffusa, pudorque
Ossa mihi tremefacta coquit, torpentque labantis
Spiramenta animae, salsusque tepensque per artus
Sudor iit, videorque mihi miserandus, et aegre
Contineo lacrimas, oculos nec tollere sursum
Audebam, tempusque mihi periisse putabam
Omne, Tibi non ante sacrum, nunc, astra, querebar,
Ut miseri plerumque solent, mihi sola doloris
Esse mei causam, sperataque gaudia spemque
Destituisse meam, nunc intolerabilis urget
Me furor in memet, iamque accusator et hostis
Sum meus ipse mihi, nec, quod praetexere culpae