Latin · Dactylic hexameter
LIBER MISCELLANEORUM., GRATULATIO AD PERILLUSTREM EXCELLENTISSIMUMQUE DOMINUM CHRISTIANUM DE LOSS, lines 1.7.104-1.7.145
Friedrich Otto Mencke, Carmina 1.7.104-145
Unproofread scanNot analysed yet
Ipse meae possim, quod me Tibi purget, amore
Indignum iam paene Tuo, meritasque luentem,
Si iubeas, poenas, quidquam scio, ferre paratus
Supplicii genus omne statim, modo reddere tandem
Te mitem placidumque velis, redeatque sereno
Ille mihi posthac Phoebus venerabilis ore,
Atque aliqua tandem felix sim parte, nec omnem
In tenebris, torpore gerens velut atque sopore
Perpetuo plenos oculos, sine Teque Tuoque
Sidere, tot rutilo flammis, traducere vitam
Cogar ego; ex imo mihi tum per membra repente
Pectore prorupit sanguis, tremulusque solutis
Aestuat in venis calor, et mihi corda cavernis
Exsultant gaudentque suis, gelidusque medullis
Iam morbus languorque fugit, laetumque profunda
Exsurgit mihi nocte caput, iam plectra sonare
Dulcius, et faciles in mollia carmina Musae
Esse mihi incipiunt, iam me puto posse canendo
Omnia, et audaces, quot alit mea Lipsia, vates,
Conveniant mecum, si stet sententia vinci,
Atque suis, iubeo, mecum experiantur avenis,
Et numeris citharisque strepant, atque omnia tentent,
Insultans ego victor ero, et victoria laudis
Non expers tamen omnis erit, cantusque probabis
Ipse meos, (quid enim mihi poscam plura?) favensque
Spectator nostrae iudexque vocabere pugnax
Solus, et, officio ne me certasse priorem
Paeniteat, mihi posse Tuis succedere, LOSI,
Ipse dabis posthac adytis, nemorisque patebit
Umbra Tui, quae sponte mihi secura ministrans
Tegmina, me facili pulsantem pollice nervos
Protegat, et leni totum permulceat aura.
Namque ego, surgentes gravidis super aethera ramis
Dum cedros spectabo procul platanosque sequente
Vix oculo, densa prostratus valle, levique
Conditus arbusto, quem sors mihi blanda clientem
Iam facit esse Tuum, et, quicquid mihi roboris intus
Atque animae guttaeque calet, Tibi ferre sacratum
Fata iubent uni, quas tandem pellar ad oras,
Semper ego nomenque sciam cantare decusque
Immortale Tuum, et fervens pietate, superbas
De meritis audebo Tuis extollere voces.