Latin
CAPUT
Friedrich von Monau, Bronchotome 13
Unproofread scanNot analysed yet
umbilicum est, &medio adeò abdomine, vitae ex matre in embryum est deportatrix. ALTERA tàm ab usu quàm compositione adpellata, sanguinis in pulmones è dextro cordis thalamo delatrix est, pro illorum nutricatu: vel in sinistrum etiam cordis ventriculum, de opinione nonnullorum vectrix. Compositione verò sua id nominis meruit, quòd venae crassitiem adeò adsequatur, ut eam vel septies excedat. Imò talem fortita est substantiam, ut ante partitudinem embryus foetus ejus ope pulset loco cordis, tùm ejus exsortis. TERTIA &ipsa tàm substantiae quàm usus ratione nomen sortita fuit. Quantumlibet enim à sinistro cordis ventriculo procedat, venalis tamen prorsus tunicae ejus substantia est. Usus verò ejus est, sanguinem vitalem in pulmones deferre, fuligines verò &vapores siccos foras à corde efferre, frigidulum aërem ei adferre. QVARTA porrò est Aorta, quae à sinistro cordis ventriculo spiritum vitalem in omnes corpoporis partes vitae gratia defert, ope duorum praegrandium ramorum, unius in partes superiores, alterius autem ad inferiores excurrentis.