Latin
CAPUT
Friedrich von Monau, Bronchotome 14
Unproofread scanNot analysed yet
QVINTA demum ASPERA ARTERIA est, Hippocrati per excellentiam hoc nomine dicta, superius laryngi, inferius autem pulmonibus adfixa, ut frigidiusculum aërem eò deduceret respirii &vocis, fuliginumque à corde exspirandarum caussa: qua de circunspice apud solertissimum Calenum l. 7. de administr. Anat; qui rudem arteriam, ut lacteolus ille Lactantius fistulam spiritus, eam adpellat. Bronchus verò Grasis ἀπ τοῦ βρέχεσθαι, vel ab irrigando non malè dicitur, cùm bibentibus ea pars madefieri omninò soleat, &gallus colluto gutture, ut melleus delicias facit Erasmus, meliùs etiam cucuriat: primaria adeò colli pars, ut istud ejus caussa factum imprimis, non male etiam adseveres.