Latin
CAPVT IV
Friedrich von Monau, Bronchotome 19
Unproofread scanNot analysed yet
Novem igitur musculorum laryngalium paria isti sic constituere amant. Qua similari consideratione membrum hoc satis puto curiosè arbitrati sumus. Quatenus verò BRONCHUS pars corporis dissimilaris est, &organica, variis etiam partibus, cars dissimila res. tilaginibus, membranis, ac vasis integratur. Cartilagines nimirum tùm perfectas quàm imperfes ctas admittit. Has plusculas sanè Sigmoides, à picturâ characteris Graecanici adpellamus: non ut communiter is quidem formatur, sed ut ille lunae instar corniculantis, in uncialibus praesertim litteris, pingitur; non adeò quamvis nunc recepta paedotribus, queis nihil pediculosius, &elegantiarum imperitius est, consvetudine. ac anterius quidem firmas esse oportebat, contra injurias quasvis adversaturas: posteriùs verò imbecillioribus esse licebat; ne vel adjacens offenderetur iis oesophagus, aut deglutiendi etiam boli impedirentur aut attinerentur. Laryngi autem pariter efformari non conveniebat, quippe qui inter deglutiendum attolli intra gutturis stucturam postea verò residere iterum deberet: loco igitur mutato sub deglutitione posteriùs imperfecto esse non competebat laryngi, ut tracheae: imò valore ibi majore opus erat, pro retinendo exactiùs formaturo vocem aëre. Perfectas autem bronchi cartilagines, quod &è Galeni nostri l. 7. d. part.