Latin
CAPVT IV
Friedrich von Monau, Bronchotome 20
Unproofread scanNot analysed yet
usu dicto capite disces suo loco, pulmones occupant, &eorum parenchymati implantantur passim, Bronchiorum nomen obtinentes, perpetim gratia jugiter pererraturi aëris patulae; quas &quadratas quandoque, non modò teretes, ὡς ἐπὶ τὸ πλεῖστον fieri quod amat, observatas scimus. Membranas autem bronchicas communes propriae que sunt: illae geminae, interna, cui oesophagus, lingua, palatumque adeò ipsum participat: externa altera, mollior &gracilior. Crassiorem verò esse decebar internam, ne praeterlabentium humorum acredine exulceraretur: siccam verò non nihil pro commotiore vocis sono. certè is ab excessu humoris subraucus: siccitatis autem asper nimis &stridulus efficitur. Tunica, propria membrana, (non nemini liga mentum habita) duplex &ipsa est. Posterior puta, quae juxta bronchi longitudinem decurrens extremitates angulorum gutturalium colligat &connectit, pro voce vel dilatanda vel constrinTunigenda. Tunicarum altera anterior est, tot in partes divisa quot annulorum interstitia sunt, quos illa connectit non adeò strictè sanè, ut aorta non elongari &contrahi plus minusve queat quàm convenit laryngi, pro aëre vocali.