Latin
CAPVT
Friedrich von Monau, Bronchotome 24
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT Am verò affabrè factorum membrorum construIctionem moliri benignus naturae Genius, seu penitiùs philosophando, anima sui domicilii architecta non voluit sine utilissimo fine: Bronchum sanè, aëris adprimè inspirandi gratia, ad pulmones ac indè ad eos deferendi: pòst etiam, aërem jam compositum ex assatis fuliginibus vocem formaturum. Verbo: Trachea viam praebet aëri intranti, &ex pectore egredienti: Larynx autem vocis primarium organum constitutus est. Vox autem confit cùm aëre per epiglottidem intrante, pectus per inspirationem, tum egrediente per eandem in exspiratione: id quod citra hoc orificium pacto nullo futurum erat. E fuliginibus autem sive fumis cordis vox, &inde sermo tantum exspirando, inspirando nunquam fieri solet. Neque quicquam obsit, quod embryis nondum haec res usui cedat, modò aliquando cessura sit, cum aliis plurimis membris ea aetate adhuc circa eos otiantibus. Cui rei recte aestimandae partium diversitas consideranda est quadruplex: aliis rei primariò destinatis, ut larynx est: aliis sine quibus non fieret, ut musculi heic sunt: aliis quibus melius expeditur: ac aliis denique, quibus conservatur actio vocis; quod vasa heic terna cum membranis, ligamentis, &pelle faciunt. Rem vem verò sic prorsus habe. Futurae voci opus est aëre, qui sine inspiratione innos non immeat, quam sine dilatato thorace fieri non posse, clarum est.