Latin
CAPVT
Friedrich von Monau, Bronchotome 25
Unproofread scanNot analysed yet
Dilatatur vacui, ὁ φευγη ἡ φύσις, dicente Philosopho in Quarto acroamatico, metu &odio: sicque ille os intrat, per &nasum, laryngem, tracheam &pulmones, quò delatus per arteriam venosam cor intrat, ejusque fuliginosis miscetur vaporibus: contracto indè thorace, aër iste extrorsus propellitur eadem quâ intrarat via; ac primum se immergit in duos illos ventriculos sive sinus, aut foveas, quae circa glottidis inferius foramen sunt, donec voluntario motu vel promptè vel tardè foras propellatur per Glottidem, adeò pressus per duas cartilagines &sex musculos, ut vel parùm vel satis vox fiat aut tenera aut crassa: alta vel ima: longa vel brevis; seu Phrygiam velis aut Lydiam, seu Ionicam etiam aut Doricum: ut delitiari Fuchsio l. 3. c. 1. hac in re placuit. Quae talis tanta tàm Laryngis quàm Bronchi machina plurimùm, si quem (quae aurea aurei Desiderii verba sunt) attentum invenerit ac docilem, naturae ἐποπτὴν docet. lis enim praeteritis utilitatibus, quae vel supra vel extra artem Medicam sunt, stupendi nempe Conditoris admiratio, &variorum artis Musicae ex hoc prototypo ectyporum efformatio; hinc &spiraculi nostri viam regiam, edendique &bibendi agnoscimus ostia. Cumprimis verò Morborum plurimorum ingeniosa indè prodit cognitio, &dextra rationabilisque medicatio. Ista verò, doctore Galeno, cùm trium potissimùm sit generum, atque in δυσκρασίᾳ, διαπλασει, &τῆς ἐνώσεως ἐνώσεως λύσα consistat: in singulis imprae sentiarum occupari aliquatillum, operae esse videtur.