Latin
CAPVT
Friedrich von Monau, Bronchotome 27
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT IIX Iterum vitium haec membra admittunt in ACONFORMATIONE organicum, idque trifariam, putabis in magnitudine, situ, figura Primum evenit ad ipsum etiam sensum, parte nimis tumen teultra debitum naturae tenorem, id quod difficulter reciprocata anima aut intra aut extra se numerò manifestat. Illud in cynanche intra etiam diem sit: hoc autem ab aliqua parte vicina est, ut in bronchocele aut gutturali Hernia: vel ab oesophago, qui nimis crassa deglutiturus, ea nondum deorsum dejecta adhuc sustinet. Alterum accidit, collo vel dextrorsum vel sinistrorsum propendente: id quod in iis animadvertere est, quibus illud perversum est; ubi loco mutato larynx perperam actionem suam obit, ingrataeque vocis &taediosae loquelae autor fit. Ultimum autem ab obstructione, tùm etiam asperitate ac laevitate est. Eμφραξιs est, dum in Glottide aliquid crassae aut pituitosae materiae cavitati ejus aut rimulae inest, undè illa justo fit strictior, ut iis evenit, qui nimis vel friguriunt, vel pleno jam frigore invasi sunt.