Latin
CAPVT
Friedrich von Monau, Bronchotome 28
Unproofread scanNot analysed yet
Αειότης fit, superfluis à cerebro humoribus praecipitantibus; Undè membrana Glottidis humectata, sonum efficit inconvenientem, ut catarrhosis accidit. Τραχύτους contra est, dum eadem ejus membrana interior exulceratur, &inde egrediuntur partes membranulosae, asperae, &inaequales, vel hirtae. quod malum Graecis ἐφελκίς dicitur. Bronchus pariter suae confirmationis vitia in Bronchocele admittit. Qua de in subjecta opusculo mantissa ex professo hic agere, additis pulchellis Gutturonum per varia Apodemiae nostrae loca observationibus, animo sane aliquando steterat. Verùm captis de migrando auguriis, quoniam id properantibus non licet, dum ferus omnia Juppiter arcet; tu interim methodi inventorem adito Galenum libri aureolorum illorum libellorum 15. cap. 5; &Surrentinos magis dies olim cum hoc conatu boni publici, cui soli censemus insudandum causa nobis exopta. Rerum autem dictarum, si animi quidem caussa ita placeat, evidentium exemplorum trigam arripe. Mortuus in carcere quispiam, deprehendebatur crassum quendam linteaminis nodum, cui annulus erat impactus, deglutiisse, indè strangulatus. Impeditâ nimirum hoc obstaculo aëris via, compressam ob epiglortidem, calore cordis non refrigerato spiritus suffocante, mors subsecuta est.