Latin
CONTRA
Friedrich von Monau, Bronchotome 41
Unproofread scanNot analysed yet
Ac rem tandem confectam rati, obtendunt; à tra chea neque panis micam, sive aquae guttulam sine offensione admitti, eamve à tussi non prius cessare, donec ea omnia talia ejecerit: per cannulam autem turundam ei intolerabilem fore, tantae etiam crassitei, intrusam. Verùm tussim provenire norint, non, tàm ex εὐαισθησίᾳ, quàm laryngis obstructione, quae liberum aëris passum intercipit. Idque accuratè pernorint; neque putent, nos admodum ferire, quòd idoleum illud σφαλερὸν, dicente sapientissimè Coo, Experientiae nobis obtendant, solis auctorum inconsideratis quibusdam placitis superstructum. Aurelianum enim, &Aretaeum l. 6. c. 7. ex antiquis frustra obmurmurant, quibus boja magis quàm Medicus penes etiam vulgum audit, qui dissectae gulae humanae postulari à quoquam potest. At bonis viris sua satis laude &pace constante; dies diei sequenti magister evadit, dum vir viro succedit, ubi ἀπειρίας timor nihil praevaricari potest vel debet praesenti usui tàm securè &gloriosè nunc temporum triumphante. ἐπερ ἔδει δείξαι.