Latin
CAPVT XI
Friedrich von Monau, Bronchotome 41-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XI. Stae verò sequenti omnino absolvere sese ogdoade a valebunt. QVIBVS n. hoc remedij genus destinetur, initiò quaerere si placeat, illos tibi nominamus, qui, aëris per laryngem ingressu impedito, jamjam suffocari videntur, ex Cynancha adprimè, sive tumore humorali, in arytaenoidis musculis internis sive clausoribus contento: vel eos etiam, qui aliquid deglutierunt, quod laryngem comprimendo obturare valet; ut Lutetiae cuidam inter joca officulum coxae vervecinae inhianti, ad inevitabilem statim mortem, acciderat. Viriculis igitur adhuc constantibus, res hęc peragitur, ut jam agonizantes, ad mortem cruenti, apoplectici, peripneumonicique reapse nobis se subducant.