Latin
CAPVT XI
Friedrich von Monau, Bronchotome 43
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc alijs nimirum non supra sed infra laryngem, adeoque non in epiglottide, laborandum censetur: ut Albucasi quidem, &Gvidonis commentatori visum Confusè etiam &indistinctè quispiam Regiorum chirurgorum non minimus per varias jam lingvas docet, quibus utile sanè interpretamentum eum accommodavit, dum gutturis nodum nominat, qui ipsissimus omninò larynx est, fistulae gutturalis capitulum &apex sive cyma, ubi hanc certè operationem admittore non possumus. Aspera autem arteria sola isti se operi offert, &multa quidem ei in se loca ostendit. Undè &heic operatores evariant, dum alij inter primum &secundum annulum, alij inter tertium &quartum incidunt. Qualiter operantem felicissimum Hildanum prolixa lubentia admittimus, cum ita larynx admodum securus maneat &intactus. Quamvis pingviorum ea potissimè sit, graciliorum &macilentiorum prior, colli etiam hic longioris, ibi brevioris ratio omnino veniat habenda. Certè, quicquid sit; locus patens &plenissimè apertus deligi debet, cui circumjacentium nihil obstet, minimè omnium toto in gutture periculosus: qualis omninò fuerit ad gemini pollicis latitudinem à larynge remotus. TEMPUS, in quo quaeque agere, rerum omnium de Comici (cujus reconditam sapientiam de judicio maximi Jos.