Latin
CAPVT XI
Friedrich von Monau, Bronchotome 44
Unproofread scanNot analysed yet
Scaligeri, etiam doctissimorum pauci adsecuti sunt) monitu videtur primum, &ipsum accuratè attendendum est, tàm antè quàm post sectionem, profectò suffocatione imminente, μηδεν ἀναβαλλόμενοι. nil quicquam recrastinemur. A facta autem incisione (perforationis vox, fateor, heic non placet) vulneri patulo quidam triduum, alij plusculum praestituunt: quod non ita ἀποτόμως habendum censuero, ut praecipitantia illa praevertamus durantium adhuc symptomatum saevitiam. Nam frustrà toto conatu fuerimus, nisi omnis sua laryngi actio plenè fuerit restituta, omniaque praeter naturam obvenientia cessarint accidentia: ac nominatim post sublatum tumorem &inflammationem, liberè jam aëre ingrediente; de gutturis vulnere consolidando cogitare par est. QVOMODO verò rem expedire liceat, potissimum figura &quantitas inflictae plagae poterunt, edocere. Figurari autem incisuram hiatus adinstar nasalis vult non contemnendus è Graecis auctor Aegineta. Quae sanè ratio quia magnitudine satis differre poterat; rem omninò distinctiùs &studiosiùs considerare expedit. Id quod Instrumentum rectè &exquisitè praeparatum satis dextrè effecturum est: Bronchotimistes puta (sive Bronchotomum potius) stilo illi, quo littteras perfindimus, similimus. Vel gladiolus etiam aut lanceola phlebotomica (cavesis intelligere Phlebotomum Teutonicorum populorum ac Sarmatarum) linteolo mundi mundè &concinnè indita: ut forma plagae, quam non 37 nisi transversam esse convenit, propter cartilaginum interstitium, quantitate non superet transversum pollicem: aut pro turundae, quae huc accommodanda erit, crassitie &granditate.