Latin · ~7 min
2.1.11 to 2.1.13
Frontinus, De Aquaeductu Urbis Romae 2.1.11-13
Not analysed yet
74. Non dubito aliquos adnotaturos, quod longe maior copia actis mensuris inventa sit, quam erat in commentariis principum. Cuius rei causa est error eorum, qui ab initio parum diligenter uniuscuiusque aquae fecerunt aestimationem. Ac ne metu aestatis aut siccitatum in tantum a veritate eos recessisse credam, obstat quod ipse actis mensuris Iulio mense hanc uniuscuiusque copiam, quae supra scripta est, tota deinceps aestate durantem exploravi. Quaecumque tamen est causa quae praecedit, illud utique detegitur, decem milia quinariarum intercidisse, dum beneficia sua principes secundum modum in commentariis adscriptum temperant. 75. Sequens diversitas est quod alius modus concipitur ad capita, alius nec exiguo minor in piscinis, minimus deinde distributione continetur. Cuius rei causa est fraus aquariorum, quos aquas ex ductibus publicis in privatorum usus derivare deprehendimus. Sed et plerique possessorum, e quorum agris aqua circumducitur, formas rivorum perforant, unde fit ut ductus publici hominibus privatis vel ad hortorum usus itinera suspendant. 76. Ac de vitiis eiusmodi nec plura nec melius dici possunt, quam a Caelio Rufo dicta sunt in ea contione, cui titulus est "De Aquis", quae nunc nos omnia simili licentia usurpata utinam non per offensas probaremus; inriguos agros, tabernas, cenacula etiam, corruptelas denique omnes perpetuis salientibus instructas invenimus. Nam quod falsis titulis aliae pro aliis aquae erogabantur, etiam sunt leviora ceteris vitia. Inter ea tamen quae emendationem videbantur exigere, numerandum est, quod fere circa montem Caelium et Aventinum accidit. Qui colles, priusquam Claudia perduceretur, utebantur Marcia et Iulia. Sed postquam Nero imperator Claudiam opere arcuato ad Spem exceptam usque ad templum Divi Claudii perduxit, ut inde distribueretur, priores non ampliatae sed omissae sunt; nulla enim castella adiecit, sed isdem usus est, quorum quamvis mutata aqua vetus appellatio mansit.