Latin · ~8 min
2.1.14 to 2.1.16
Frontinus, De Aquaeductu Urbis Romae 2.1.14-16
Not analysed yet
77. Satis iam de modo cuiusque et velut nova quadam adquisitione aquarum et fraudibus et vitiis quae circa ea erant dictum est. Superest ut erogationem, quam confertam et, ut sic dicam, in massa invenimus, immo etiam falsis nominibus positam, per nomina aquarum, uti quaeque se habet, et per regiones urbis digeramus. Cuius comprensionem scio non ieiunam tantum sed etiam perplexam videri posse, ponemus tamen quam brevissime, ne quid velut formulae officii desit. Eis quibus sufficiet cognovisse summa, licebit transire leviora. 78. Fit ergo distributio quinariarum quattuordecim milium decem et octo, ita ut quinariae DCCLXXI, quae ex quibusdam aquis in adiutorium aliarum dantur et bis in speciem erogationis cadunt, semel in computationem veniant. Ex his dividuntur extra urbem quinariae quattuor milia sexaginta tres: ex quibus nomine Caesaris quinariae mille septingentae decem et octo, privatis quinariae §§CCCXXXXV. Reliquae intra urbem VIIII milia nongentae quinquaginta quinque distribuebantur in castella ducenta quadraginta septem: ex quibus erogabantur sub nomine Caesaris quinariae mille septingentae septem semis, privatis quinariae tria milia octingentae quadraginta septem, usibus publicis quinariae quattuor milia quadringentae una: ex eo castris ducentinarie quinariae ducentae septuaginta novem, operibus publicis septuaginta quinque quinariae §§CCCI, muneribus triginta novem quinariae CCCLXXXVI, lacibus quingentis nonaginta uni quinariae §trecentae triginta quinque. Sed et haec ipsa dispensatio per nomina aquarum et regiones urbis partienda est. 79. Ex quinariis ergo quattuordecim milibus decem et octo, quam summam erogationibus omnium aquarum seposuimus, dantur nomine Appiae extra urbem quinariae tantummodo quinque, quoniam humilior turetia metitoribus. Reliquae quinariae sescentae nonaginta novem intra urbem dividebantur per regiones secundam IIX VIIII XI XII XIII XIV in castella viginti: ex quibus nomine Caesaris quinariae centum quinquaginta una, privatis quinariae centum nonaginta quattuor, usibus publicis quinariae trecentae quinquaginta quattuor: ex eo castris I quinariae quattuor, operibus publicis quattuordecim quinariae centum viginti tres, muneri uni quinariae duae, lacibus nonaginta duobus quinariae ducentae viginti sex.