Latin · ~11 min
2.1.37 to 2.1.39
Frontinus, De Aquaeductu Urbis Romae 2.1.37-39
Not analysed yet
100. "Quod Q. Aelius Tubero Paulus Fabius Maximus cos. V. F. de eis qui curatores aquarum publicarum ex consensu senatus a Caesare Augusto nominati essent ornandis, D. E. R. Q. F. P. D. E. R. I. C. placere huic ordini, eos qui aquis publicis praeessent, cum eius rei causa extra urbem essent, lictores binos et servos publicos ternos, architectos singulos et scribas, librarios, accensos praeconesque totidem habere, quot habent ei per quos frumentum plebei datur. Cum autem in urbe eiusdem rei causa aliquid agerent, ceteris apparitoribus eisdem praeterquam lictoribus uti. Utique quibus apparitoribus ex hoc senatus consulto curatoribus aquarum uti liceret, eos diebus decem proximis, quibus senatus consultum factum esset, ad aerarium deferrent; quique ita delati essent, eis praetores aerarii mercedem cibaria, quanta praefecti frumento dando dare deferreque solent, annua darent et adtribuerent; eisque eas pecunias sine fraude sua capere liceret. Utique tabulas, chartas ceteraque quae eius curationis causa opus essent eis curatoribus Q. Aelius Paulus Fabius cos. ambo alterve, si eis videbitur, adhibitis praetoribus qui aerario praesint, praebenda locent. 101. "Itemque cum viarum curatores frumentique parte quarta anni publico fungantur ministerio, ut curatores aquarum iudiciis vacent privatis publicisque." Apparitores et ministeria, quamvis perseveret adhuc aerarium in eos erogare, tamen esse curatorum videntur desisse inertia ac segnitia non agentium officium. Egressis autem urbem dumtaxat agendae rei causa senatus praesto esse lictores iusserat. Nobis circumeuntibus rivos fides nostra et auctoritas a principe data pro lictoribus erit. 102. Cum perduxerimus rem ad initium curatorum, non est alienum subiungere qui post Messalam huic officio ad nos usque praefuerint. Messalae successit Planco et Silio cos. Ateius Capito. Capitoni C. Asinio Pollione C. Antistio Vetere cos. Tarius Rufus. Tario Servio Cornelio Cethego L. Visellio Varrone consulibus M. Cocceius Nerva, divi Nervae avus, scientia etiam iuris inlustris. Huic successit Fabio Persico L. Vitellio cos. C. Octavius Laenas. Laenati Aquila Iuliano et Nonio Asprenate consulibus M. Porcius Cato. Huic successit post mensem Ser. Asinio Celere A. Nonio Quintiliano consulibus A. Didius Gallus. Gallo Q. Veranio et Pompeio Longo cos. Cn. Domitius Afer. Afro Nerone Claudio Caesare IIII et Cosso Cossi f. consulibus L. Piso. Pisoni Verginio Rufo et Memmio Regulo consulibus Petronius Turpilianus. Turpiliano Crasso Frugi et Laecanio Basso consulibus P. Marius. Mario Luccio Telesino et Suetonio Paulino cos. Fonteius Agrippa. Agrippae Silio et Galerio Trachalo cos. Albius Crispus. Crispo Vespasiano III et Cocceio Nerva cos. Pompeius Silvanus. Silvano Domitiano II Valerio Messalino consulibus Tampius Flavianus. Flaviano Vespasiano V Tito III consulibus Acilius Aviola. Post quem imperatore Nerva III et Verginio Rufo III consulibus ad nos cura translata est.