Latin · ~9 min
2.1.40 to 2.1.42
Frontinus, De Aquaeductu Urbis Romae 2.1.40-42
Not analysed yet
103. Nunc quae observare curator aquarum debeat et legem senatusque consulta ad instruendum actum pertinentia subiungam. Circa ius ducendae aquae in privatis observanda sunt, ne quis sine litteris Caesaris, id est ne quis aquam publicam non impetratam, et ne quis amplius quam impetravit ducat. Ita enim efficiemus ut modus, quem adquiri diximus, possit ad novos salientes et ad nova beneficia principis pertinere. In utroque autem magna cura multiplici opponenda fraudi est: sollicite subinde ductus extra urbem circumeundi ad recognoscenda beneficia; idem in castellis et salientibus publicis faciendum, ut sine intermissione diebus noctibusque aqua fluat. Quod senatus quoque consulto facere curator iubetur, cuius haec verba sunt: 104. "Quod Q. Aelius Tubero Paulus Fabius Maximus cos. V. F. de numero publicorum salientium qui in urbe essent intraque aedificia urbi coniuncta, quos M. Agrippa fecisset, Q. F. P. D. E. R. I. C. neque augeri placere nec minui numerum publicorum salientium, quos nunc esse rettulerunt ei, quibus negotium a senatu est imperatum ut inspicerent aquas publicas inirentque numerum salientium publicorum. Itemque placere curatores aquarum, quos Caesar Augustus ex senatus auctoritate nominavit, dare operam uti salientes publici quam adsiduissime interdiu et noctu aquam in usum populi funderent." In hoc senatus consulto crediderim adnotandum quod senatus tam augeri quam minui salientium publicorum numerum vetuerit. Id factum existimo, quia modus aquarum quae eis temporibus in urbem veniebant, antequam Claudia et Anio Novus perducerentur, maiorem erogationem capere non videbatur. 105. Qui aquam in usus privatos deducere volet, impetrare eam debebit et a principe epistulam ad curatorem adferre; curator deinde beneficio Caesaris praestare maturitatem et procuratorem eiusdem officii libertum Caesaris protinus scribere. Procuratorem autem primus Ti. Claudius videtur admovisse, postquam Anionem Novum et Claudiam induxit. Quid contineat epistula, vilicis quoque fieri notum debet, ne quando neglegentiam aut fraudem suam ignorantiae colore defendant. Procurator calicem eius moduli, qui fuerit impetratus, adhibitis libratoribus signari cogitet, diligenter intendat mensurarum quas supra diximus modum et positionis notitiam habeat, ne sit in arbitrio libratorum, interdum maioris luminis, interdum minoris pro gratia personarum calicem probare. Sed nec statim ab hoc liberum subiciendi qualemcumque plumbeam fistulam permittatur arbitrium, verum eiusdem luminis quo calix signatus est per pedes quinquaginta, sicut senatus consulto quod subiectum est cavetur.