Latin · ~9 min
2.1.43 to 2.1.46
Frontinus, De Aquaeductu Urbis Romae 2.1.43-46
Not analysed yet
106. "Quod Q. Aelius Tubero Paulus Fabius Maximus cos. V. F. quosdam privatos ex rivis publicis aquam ducere, Q. D. E. R. F. P. D. E. R. I. C. ne cui privato aquam ducere ex rivis publicis liceret, utique omnes ei quibus aquae ducendae ius esset datum ex castellis ducerent, animadverterentque curatores aquarum, quibus locis intra urbem apte castella privati facere possent, ex quibus aquam ducerent quam ex castello communi accepissent a curatoribus aquarum. Neve cui eorum quibus aqua daretur publica ius esset, intra quinquaginta pedes eius castelli, ex quo aquam ducerent, laxiorem fistulam subicere quam quinariam." In hoc S. C. dignum adnotatione est, quod aquam non nisi ex castello duci permittit, ne aut rivi aut fistulae publicae frequenter lacerentur. 107. Ius impetratae aquae neque heredem neque emptorem neque ullum novum dominum praediorum sequitur. Balneis quae publice lavarent privilegium antiquitus concedebatur, ut semel data aqua perpetuo maneret. Si ex veteribus senatus consultis cognoscimus, ex quibus unum subieci; nunc omnis aquae cum possessore instauratur beneficium. 108. "Quod Q. Aelius Tubero Paulus Fabius Maximus cos. V. F. constitui oportere, quo iure extra intraque urbem ducerent aquas, quibus adtributae essent, Q. D. E. R. F. P. D. E. R. I. C. uti usque eo maneret adtributio aquarum, exceptis quae in usum balinearum essent datae aut Augusti nomine, quoad eidem domini possiderent id solum, in quod accepissent aquam." 109. Cum vacare aliquae coeperunt aquae, adnuntiatur et in commentarios redigitur, qui respiciuntur ut petitoribus ex vacuis dari possint. Has aquas statim intercipere solebant, ut medio tempore venderent aut possessoribus praediorum aut aliis etiam. Humanius visum est principi nostro, ne praedia subito destituerentur, triginta dierum spatium indulgeri, intra quod ei ad quos res pertineret ***De aqua in praedia sociorum data nihil constitutum invenio. Perinde tamen observatur ac iure cautum, ut dum quis ex eis qui communiter impetraverunt superesset, totus modus praediis adsignatus flueret et tunc demum renovaretur beneficium, cum desisset quisque ex eis quibus datum erat possidere. Impetratam aquam alio, quam in ea praedia in quae data erit, aut ex alio castello, quam ex quo epistula principiis continebit, duci palamst non oportere; sed et mandatis prohibetur.