Latin · ~7 min
1.1 to 1.2
Frontinus, De arte mensoria 1.1-2
Not analysed yet
Principium artis mens<o>riae in agendi[s] positum est experimento. Exprimi enim locorum aut modi veritas sine rationa[bi]libus lineis non potest, quoniam omnium agrorum extremitas flexuosa et inaequali[s] cluditur finitione, quae propter angulorum dissimilium multitudinem numeris suis manentibus et cohiberi potest et extendi: nam sol<a> mobile[m] habent spatium et incertam iugerum enuntiationem. Sed ut omnibus extremitatibus species sua constet et intra clusi modus enuntietur, agrum quo usque loci positio permittet rectis lineis dimetiemur: ex quibus proximam quamque extremitat<iu>m obliquitatem per omnes angulos facta normatione conplectimur, et coher<cita>m mensuralibus <lineis> statutis certo pr<ae>cent<uria>to spatio simil<i> futurae tradimus formae: modum autem intra lineas clusum rectorum angulorum ratione subducimus. Subiectas deinde extremitatium partes, are<as> tangentium nostrarum postulationum, podismis suis ad<a>eramus, et adscriptis spatio suo finibus ipsam loci reddimus veritatem. Haec ubique una ratione fieri multiplex locorum natura non patitur, oppositis ex alia parte montibus, alia flumine aut ripis aut quadam iacentis soli voragine, cum pluribus confragosorum locorum iniquitatibus, saepe et cultur<is>, propter quae maxime ad artis copia<m> est recurrendum. Debet enim <minima> quaeque pars agri in potestate esse mensoris et habit[ur]a rectorum angulorum ratione sua postulatione constringi. Itaque maxime providere debemus, quo usu ferramenti quidquid occurrerit transeamus; adhibere deinde metiundi diligentiam, qua[e] potius actus incess<us l>imitationis effectum laterum longitudine[s] aequ[e]et; ferramento primo ut<i> et omnia <momen>ta perpenso dirigere, <oculo> ex omnibus corniculis ex<t>ensa ponderibus et inter se conparata fila seu nervias ita perspicere, donec proxima[m> consumpto alterius visu sola<m intue>atur; tunc dictare moetas, et easdem transposito interim extrema meta ferramento reprehendere eodem momento quo tenebatur, et coeptum rigorem ad interversuram aut ad finem perducere. Omnibus autem interversuris tetrantis locum perpendiculus ostendat.