Latin · ~7 min
1.3 to 1.6
Frontinus, De arte mensoria 1.3-6
Not analysed yet
Cuiuscumque loci mensura agenda fuerit, eum circumire ante omnia oportet, et ad omnes angulos signa ponere, quae normaliter ex rigore cogantur; posito deinde et perpenso ferramento rigorem secundum <pro>ximo lateri dictare, et moet<i>s conlocatis respectis in alteram partem rigorem mittere, qui, cum ad extremum pervenerit, parallelon primi rigoris excipiat. Sed si in rigore dictando quaedam devitanda incurrunt, valles, loca confragosa, arbores quas propter moram aut fructum succidere non oportet, <item> aedificia, maceriae, petrae aut montes et his similia, haec qu<a>cumque ratione optime poterint mensuram accipere debebunt. Si fuerit ergo vallis quae conspectum agentis exsuperet, per ipsam moetis ad ferramentum adpositis erit descendendum. Cuius rigoris incessum ut s<es>contrario aequemus, adf[l]icta ante linea ad capitulum perticae aequaliter ad perpendiculum cultellare debemus, <tum ad> per<m>ensum rigorem extendere lineam, quam in cult[r>um loc<ata>m perpendiculus adsigna[n]t. Nam quotiens sine linea cultellamus, <cum> conspectum moetarum excedimus, et festinantes ex eo loco iterum rigorem conspicimus, tunc in illa perticarum quamvis exigua conversione non minus fit dis<p>endi quam si iacentia <se>quam<ur>. Conpressiorem autem vallem et ultra quam pr<o>spici poterit evadendae difficultatis causa <l>ic<et> transire, in ulteriorem partem dictare moetas ne minus tres, quibus reprehensis transposito ferramento respicere priores oporteat, et perpenso coe<pt>um rigorem quo usque res exegerit perducere. Cultellandi ratio quae sit, saepe quaeritur, cu<m> pr<o>[p>ensi soli spatium consummamus, ut illam clivorum inaequalitatem planam esse cogamus, dum mensurae lateribus inseruimus; [cultellamus ergo agrum eminentiorem et ad planitia<e> redigimus aequalitatem]. Hanc nobis ipsa seminum natura monstravit: <n>o<n> enim illa soli inaequalitas re<cte> colligi poterit, nisi quod e terra quidquid nascitur in aere rectum ex[t]istit et illam terrae obliquitatem crescendo adterit, nec maiorem numerum occupat quam si ex plano nascatur.