Latin
1.1 to 1.5
Frontinus, De limitibus 1.1-5
Not analysed yet
Limitum prima origo, sicut Varro descripsit, a[d] disciplina[m] <Et>rusca[m]; quod aruspices orbem terrarum in duas partes diviserunt, dextram apellaverunt <quae> septentrioni subiacere<t>, sinistram quae a meridiano terra<e> esse<t> <ab oriente ad> occasum, quod eo sol et luna spectaret, sicut quidam carpiunt architect<i> delubra in occidente<m> recte <s>pectare scripserunt. Aruspices altera[m] linea[m] a septentrione ad meridianum diviserunt terram, <et> a me[ri]dia[no] ultra antica, citra postica nominaverunt. Ab hoc fundamento maiores nostri in agrorum mensura videntur constituisse rationem. Primum duo limites duxerunt; unum ab oriente in occasum, quem vocaverunt decimanum; alterum a meridiano ad septentrionem, quem cardinem appellaverunt. Decimanus autem dividebat agrum dextra et sinistra, cardo citra et ultra. Quare decimanus a decem potius quam a duobus, cum omnis ager eo fine in duas dividatur partes? Vt duopondium [et duoviginti] quod dicebant antiqui, nunc dicitur <di>pondium [et viginti], sic eti<am> duo[de]cimanus decimanus est factus. Kardo nominatur quod directus a kardine[m] caeli est. [Nam sine dubio caelum vertitur in septentrionali orbe]. Postea hoc ignorantes non nulli aliud secuti, ut quidam agri magnitudinem, qui qua longior erat, fecerunt decumanum. Quidam non ortum <s>pectant, sed ita adversi sunt, ut sint contra septentrionem; ut in agro Campano qui est circa Capuam, ubi est kardo in oriente[m> et decumanus in meridianum. Ab his duobus omnes agri partes nominantur. Reliqui limites fiebant angustiores et inter se distabant par[t]ibus intervallis. Qui spectabant in oriente<m>, dicebant prorsos: qui dirigebant in meridianum, dicebant [et] transversos. Haec vocabula in lege, quae est in agro Uritano in Gallia, item in quibusdam locis adhuc permanere dicuntur. Limites autem appellati transvers<i> s<unt> a limo, [id est] antiquo verbo [transgressa]; a quo dicunt poetae "limis oculis"; item limum cinctum, quod purpuram transversam habeat, <e>t limina ostiorum. Alii et prorsos et transversos dicunt limites a limi<n>ibus, quod per eos in agro intro et foras eatur. Hi ab incolis variis ac dissimilibus vocabulis a caeli regione aut a loci natura sunt cognominati: in alio loco sicut in Umbria circa Fanum Fortunae, qui ad mare spectant maritimos appellant, alibi qui ad monte<m> montanos.