Latin · ~6 min
1.6 to 1.8
Frontinus, De limitibus 1.6-8
Not analysed yet
Primum agri modum fecerunt quattuor limitibus clausum [figuram similem:], plerumque cent<en>um pedum in utraque parte (quod Gr<a>eci plethron appellant, Osci et Umbri vorsum), nostri centen<um> et vicen<um> in utraque parte; cuius ex IIII unum latus, sicut diei XII horas, XII menses anni, XII decempedas esse voluerunt. <IV> actibus con<clus>um locum primum appellatum dic<unt> fundum. Hi duo fundi iuncti iugerum definiunt. Deinde haec duo iugera iuncta in unum quadratum agrum efficiunt, quod sint in omnes partes actus bini in hunc modum. Quidam primum appellatum dicunt sortem et centies ductum centuria[m>. sunt qui centuriam maiorem modum appellant, ut Cremonae de<nu>m et duce<nu>m. Sunt qui minorem, ut in Italia triumvirale<m> iugerum quinquagenum. Nam et omnes in subsicivis extremae centuriae, quae non sunt quadratae, in eadem permanent appellatione. Optima[e] ergo ac rationalis agrorum constitutio est, cuius decimani ab oriente in occidentem diriguntur, kardines a meridiano in septentrionem. Multi mobilem solis ortum et occasum secuti variarunt hanc rationem. Sic uti<que> effectum est, ut decimani spectarent ex qua parte sol eo tempore, quo mensura acta est, oriebatur. Et multi, ne proximae coloniae limitibus ordinatos limites mitterent, exacta conversione di<s>creverunt. Et sic per totum orbem terrarum est unaquaeque limitum constitutio, ubi proxima ***Sunt et aliae limitum condiciones, quae ad solum non pertinent [,hoc est ad artem nostram]. Solum autem quodcumque coloniae est adsignatum, id universum pertica appellatur: quidquid huic universitati adplicitum est ex alterius civitatis fine, [sine solidum sive <culte>llatum fuerit,] praefectura appellatur.