Latin · ~7 min
Book 1, lines 1.1.121-1.1.127
Frontinus, Strategemata 1.1.121-127
Not analysed yet
QUEMADMODUM INTEMPESTIVA POSTULATIO PUGNAE INHIBEATUR
Q. Sertorius, quod experimento didicerat imparem se universo Romanorumexercitui, ut barbaros quoque inconsulte pugnam exposcentes doceret, adductis in conspectum duobus equis, praevalido alteri, alteri admodum exili duos admovit iuvenes similiter affectos, robustum et gracilem. Ac robustiori imperavit equo exili universam caudam abrumpere, gracili autem valentiorem per singulos <pilos> vellere. Cumque gracilis fecisset, quod imperatum erat, validissimus cum infirmis equi cauda sine effectu luctaretur, "naturam", inquit Sertorius, "Romanarum cohortium per hoc vobis exemplum ostendi, milites: insuperabiles sunt universas aggredienti; easdem lacerabit et carpet, qui per partes attemptaverit."
Idem, cum videret suos pugnae signum inconsulte flagitantes crederetque rupturos imperium, nisi congrederentur, permisit turmae equitum ad lacessendos hostes ire laborantique submisit alias et sic recepit omnes tuti<u>sque et sine noxa ostendit, quis exitus flagitatam pugnam mansisset: obsequentissimis inde eis usus est.
Agesilaus Lacedaemonius, cum adversus Thebanos castra super ripam posuisset multoque maiorem hostium manum esse intellegeret et ideo suos arcere a cupiditate decernendi vellet, dixit responso deum se ex collibus pugnare iussum et ita exiguo praesidio ad ripam posito accessit in colles: quod Thebani pro metu interpretati transierunt flumen et, cum facile depulissent praesidium, ceteros insecuti avidius iniquitate locorum a paucioribusvicti sunt.
Scorylo, dux Dacorum, cum sciret dissociatum armis civilibus populum Romanum neque tamen sibi temptandum arbitraretur, quia externo bello posset concordia inter cives coalescere, duos canes in conspectu populariumcommisit iisque acerrime inter ipsos pugnantibus lupum ostendit, quem protinus canes omissa inter se ira aggressi sunt: quo exemplo prohibuit barbaros ab impetu Romanis profuturo.
QUEMADMODUM INCITANDUS SIT AD PROELIUM EXERCITUS
M. Fabius et Cn. Manlius consules adversus Etruscos propter seditionesdetractante proelium exercitu ultro simulaverunt cunctationem, donec milites probris hostium coacti pugnam deposcerent iurarentque se ex ea victores redituros.