Latin · ~7 min
Book 1, lines 1.1.128-1.1.133
Frontinus, Strategemata 1.1.128-133
Not analysed yet
Fulvius Nobilior, cum adversus Samnitium numerosum exercitum et successibus tumidum parvis copiis necesse haberet decertare, simulavit unam legionem hostium corruptam a se ad proditionem imperavitque ad eius rei fidem tribunis et primis ordinibus et centurionibus, quantum quisque numeratae pecuniae aut auri argentique haberet, conferret, ut repraesentari merces proditoribus posset; se autem his qui contulissent pollicitus est consummata victoria ampla insuper praemia daturum: quae persuasio Romanis alacritatem attulit et fiduciam, unde etiam praeclara victoria commisso statim bello parata est.
C. Caesar adversus Germanos et Ariovistum pugnaturus confusis suorumanimis pro contione dixit, nullius se eo die opera nisi decimae legionis usurum: quo consecutus est, ut decimani tamquam praecipuae fortitudinis testimonio cogerentur et ceteri pudore, ne penes alios gloria virtutis esset. Q. Fabius, quia egregie sciebat et Romanos eius esse libertatis, quae contumelia exasperaretur, et a Poenis nihil iustum aut moderatum exspectabat,misit legatos Carthaginem de condicionibus pacis: quas cum illi iniquitatis et insolentiae plenas re<t>tulissent, exercitus Romanorum ad pugnandum concitatus est.
Agesilaus, Lacedaemoniorum dux, cum prope ab Orchomeno, socia civitate, castra haberet comperissetque plerosque ex militibus pretiosissima rerum deponere intra munimenta, praecepit oppidanis, ne quid ad exercitum suum pertinens reciperetur, quo ardentius dimicaret miles, qui sciret sibi pro omnibus suis pugnandum.
Epaminondas, dux Thebanorum, adversus Lacedaemonios dimicaturus,ut non solum viribus milites sui, verum etiam affectibus adiuvarentur, pronuntiavit in contione destinatum Lacedaemoniis, si victoria poterentur, omnes virilis sexus interficere, uxoribus autem eo rum et liberis in servitutem abductis Thebas diruere: qua denuntiatione concitati primo impetu Thebani Lacedaemonios expugnaverunt.
eot<yc>hidas, dux Lacedaemoniorum, classe pugnaturus eodem die, quo vicerant socii, quamvis ignarus actae rei vulgavit nuntiatam sibi victoriampartium, quo constantiores ad pugnam milites haberet.
Aulus Postumius proelio, quo cum Latinis conflixit, oblata specie duorum in equis iuvenum animos suorum erexit, Pollucem et Castorem adesse dicens, ac sic proelium restituit.