Latin · ~8 min
Book 1, lines 1.1.27-1.1.32
Frontinus, Strategemata 1.1.27-32
Not analysed yet
Claudius Nero, cum e re publica esset Hasdrubalem copiasque eius, antequam Hannibali fratri iungerentur, excidi idcircoque festinaret se Livio Salinatori collegae suo, cui bellum mandatum fuerat, parum fidenti viribus quae sub ipso erant, adiungere neque tamen discessum suum ab Hannibale, cui oppositus erat, sentiri vellet, decem milia fortissimorum militum elegit praecepitque legatis, quos relinquebat, ut eaedem stationes vigiliaeque agerentur, totidem ignes arderent, eadem facies castrorum servaretur, ne quid Hannibal suspicatus auderet adversus paucitatem relictorum. cum deinde in Umbria occultatis itineribus collegae se iunxisset, vetuit castra ampliari, ne quod signum adventus sui Poeno daret, detractaturopugnam, si consulum iunctas vires intellexisset. Igitur inscium duplicatis aggressus copiis superavit et velocius omni nuntio rediit ad Hannibalem: ita ex duobus callidissimis ducibus Poenorum eodem consilio alterum celavit, alterum oppressit.
Themistocles exhortans suos ad suscitandos festinanter muros, quos iussu Lacedaemoniorum deiecerant, legatis Lacedaemone missis, qui interpellarent,respondit, venturum se ad diluendam hanc existimationem: et pervenit Lacedaemonem. Ibi simulato morbo aliquantum temporis extraxit; et postquam intellexit suspectam esse tergiversationem suam, contendit falsum <allatum> ad eos rumorem et rogavit, mitterent aliquos ex principibus,quibus crederent de munitione Athenarum. Suis deinde clam scripsit, ut eos qui venissent retinerent, donec refectis operibus confiteretur Lacedaemoniis, munitas esse Athenas neque aliter principes eorum redire posse, quam <si> ipse remissus foret: quod facile praestiterunt Lacedaemonii, ne unius interitum multorum morte pensarent.
L. Furius, exercitu perducto in locum iniquum, cum constituisset occultare sollicitudinem suam, ne reliqui trepidarent, paulatim se inflectens, tamquam circuitu maiore hostem aggressurus, converso agmine ignarum rei quae agebatur exercitum incolumem reduxit.
Metellus Pius in Hispania interrogatus, quid postera die facturus esset, "tunicam meam, si eloqui posset", inquit, "comburerem." M. Licinius Crassus percunctanti, quo tempore castra moturus esset, respondit: "Vereris, ne tubam non exaudias?"
DE EXPLORANDIS CONSILIIS HOSTIUM
Scipio Africanus, capta occasione mittendae ad Syphacem legationis, cum Laelio servorum habitu tribunos et centuriones electissimos ire iussit, quibus curae esset perspicere regias vires. Hi, quo liberius castrorum positionemscrutarentur, equum de industria dimissum tamquam fugientem persectati maximam partem munimentorum circumierunt: quae cum nuntiassent, incendio confectum bellum est.